LES
BELLETÊTE / BELLETESTE
AU
MOYEN-ÂGE
Cela n'arrive pas souvent qu'on puisse mettre la main sur des
documents datant du Moyen-Âge et faisant
référence à nos ancêtres.

Le cas
s'est produit pour nous. Deux de nos ancêtres ont ainsi
été retrouvés au 11e et au 12e
siècle. Voici leurs noms :
Reynaldus
Bella
Testa (vers 1060-1125) habitant de Les Alleuds, Maine-et-Loire.
Herbertus
Bella Testa
(vers 1090-1165) habitant de Brossay, Maine-et-Loire.
http://chaucer.library.emory.edu/charters/html/P234to44.htm
234 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
[P.] CARTAE DE ALODOS
[...]
CCIII. (P. 3.) 1082-1101. NOTICE D'UNE SENTENCE RENDUE CONTRE ROUAUD DE
LUIGNÉ, QUI S'ÉTAIT EMPARÉ D'UNE TERRE
SITUÉE AUX ALLEUDS, APPARTENANT A SAINT-AUBIN. Carta de
terra quam Roaldus de Luiniaco invasit super monachos Sancti Albini in
obedientia Alodos.
Contra oblivionis malum hac sapientes viri medicina utuntur ut quod per
oblivionem nolunt perire, sibi et posteris suis studeant traditi
litteris retinere. Scribimus itaque quod Roaldus de Luiniaco invasit
quandam terram apud Alodos super monachos Sancti Albini, dicens illam
ad jus suum pertinere. Monachi vero de eo sepissime clamorem fatientes,
ante Fulconem comitem et Gaufridum episcopum Andecavensem, diu fuit
quod de eo rectitudinem invenire nequiverunt. Sed post multos clamores
cum episcopus importunitatem monachorum ferre non posset, precepit ut
neque ipse neque sui audirent divinum
236 CARTULAIRE DE SAINT-AUBlN
offitium, si monachis consuetam injuriam ulterius faceret, vel in
placitum venire contempneret.
Termino itaque denominato, Girardus abbas et monachi Sancti Albini et
Roaldus in curia episcopi cum suis venerunt et placitum inierunt. Abbas
et monachi primi clamorem fecerunt de injusta invasione possessionis
eorum, sed Roaldus dixit nichil se ad illa respondere nisi primum
episcopus ei sponderet quod de abbate et monachis rectum illi faceret.
Facta igitur sponsione sicut petebat, dixit Roaldus quiequid dicere
voluit et nimium longam narrationem feeit, non tamen ad elamorem
abbatis sufficienter atque convenienter respondit. Audita igitur et
bene intellecta Roaldi narratione et abbatis responsione et a judicibus
totius cause singulis partibus diligenter consideratis atque
pertractatis, tale judicamentum factum fuit: abbatem et monachos non
debere se in placitum mittere de terra que a tempore Gaufridi comitis
cui Grisea Gunnella cognomen fuit et a tempore Adeleie uxoris sue,
Sancto Albino noscitur data fuisse.
Et eum Roaldus huic judicii diffinitioni conaretur refragari, primum
omnium episcopus dixit: "Super sanctum Evangelium et super sanctas
reliquias presto sum jurare me et istos quos mecum judices assumpsi,
salva conscientia nostra, rectum judicamentum de causa ista fecisse
secundum antiquum morem predecessorum nostrorum".
Ad hoc idem fatiendum Marbodus archidiaconus se protinus presentavit.
Et cum nec sic vellet Roaldus quietus esse, Babinus de Raies et
Giraudus, fllius Andefredi, dixerunt: "Dominus noster episcopus et
domnus Marbodus archidiaconus juditium quod eum eis fecimus rectum esse
volunt affirmare jurando, et nos qui laici sumus idipsum si est contra
quem probamus pugnando". Omnia hec audivit Roaldus et qui cum eo erant,
nec ipse nec aliquis de suis adversus eos qui ista affirmabant se
erexit, qui e contra vellet affirmare pugnando falsum esse judicium
quod fecerant.
LES ALLEUDS 237
Nomina autem virorum qui huic placito judices aut auditores intermerunt
sunt ista:
De clericis: Gaufridus episcopus Andecavensis, Marbodus archidiaconus,
Gaufridus thesaurarius, Gaufridus cantor, Rainardus canonicus,
Willelmus canonicus Tira Musca
, Heudo Blancardus, Rotbertus presbiter
dictus Palefredus, Balduinus presbiter de Alodis.
De monachis: domnus abbas Girardus, Stephanus, Albericus, Helinannus.
De laicis: Babinus de Raiis, Bartholomeus prepositus, Guiddo
Guinemarus, Andefredus filius ejus, Giraudus filius Andefredi, Matheus
filius Iterii, Mauricius de Iscarbot, Rainaldus Burgevinus, Paganus
filius Fulberti, Hucbertus monetarius, Andreas Babron, Gaufridus
Tancredus, Gauslinus Calvus de Balgiaco, Paganus de Schimiriaco,
Gaufridus de Coloniis, Tetbaudus de Sancta Maria, Gausbertus Banerius,
Ingelbertus Porta Carnem, Rainaldus
Bella Testa
de Braca Sac.
De familia monachorum: Aldulfus prepositus, Hilarius frater ejus,
Warinus frater ejus, Aimarus Malspetit, Arnaldus Brion, Gervasius
filius Landrici Vituli.
Qui vero cum Roaldo fuerunt sunt isti: Gausbertus de Porta, Odo de
Calge, Gaudinus de Grolet, Normannus Florentinus, Drogo de Calviniaco.
[...]
http://chaucer.library.emory.edu/charters/html/P168to85.htm
168 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
[K.] CARTAE DE BROCIACO
[...]
CXLIX. (K. 10.)
1127-1154.
HÉBERT
BELLETÊTE, JEAN CHAVAL, LEURS FILS ET LEUR
FAMILLE ABANDONNENT LEURS PRÉTENTIONS SUR LA TERRE DE
BROSSAY.
De calumpnia Herberti Belle Teste.
Herbertus
Bella Testa et Johannes Chaval et filii ejus et reliqui
176 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
de genere eorum ceperunt calumniari monachis Sancti Albini maximam
partem terre Brociaci.
Quapropter Robertus, abbas, et Girbertus, tunc prior Brociaci, cum
monachis suis, Giraldus quoque Berlaii et Haimericus, prepositus
Toarcensis, cum calumpniatoribus omnibus apud Mosteriolum convenerunt,
ibique, in conspectu tocius curie, Herbertus et Grossinus, filius ejus,
et Johannes Chaval cum filiis suis, ceteri quoque calumpniatores omnem
calumpniam dimittentes quam fecerant, a Roberto abbate et a monachis
centum solidos per manum Haimerici prepositi acceperunt. Hujus rei
testes sunt: Giraldus Berlaii, Haimericus prepositus, Warnaldus,
Haimericus Gale, Rainaldus de Haia plurimique alii.
De monachis: Robertus abbas, Paganus Marcoardi, Girbertus, Richardus,
monachi.
De laicis: Johannes Nive, Walterius, Willelmus Guarini, Burchardus,
Rainaldus, Johannes Marie, homines Brociaci, et multi alii.
[...]
Retour